previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

80. [276] accedebat ordo rerum plenus artis, actio liberalis totumque dicendi placidum et sanum genus. Quod si est optimum suaviter dicere, nihil est quod melius hoc quaerendum putes. Sed cum a nobis [p. 1083] paulo ante dictum sit tria videri esse quae orator efficere deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret: duo summe tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum qui audirent devinciret1 voluptate; aberat tertia illa laus, qua permoveret atque2 incitaret animos, quam plurimum pollere diximus; nec erat ulla vis atque contentio: sive consilio, quod eos, quorum altior oratio actioque esset ardentior, furere atque bacchari arbitraretur, sive quod natura non esset ita factus sive quod non consuesset sive quod non nosset3. Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, afuit; si opus erat, defuit. [277] quin etiam memini, cum in accusatibne sua Q. Gallio crimini4 dedisset sibi eum venenum paravisse idque a se esse deprensum seseque chirographa testificationes indicia quaestiones manifestam rem deferre5 diceret deque eo crimine accurate et exquisite disputavisset, me in respondendo, cum essem argumentatus, quantum res ferebat, hoc ipsum etiam posuisse pro argumento, quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia mortis6 se comperisse manifesto et7 manu tenere diceret, tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter. 'Tu istuc, [278] M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres? praesertim cum8 ista eloquentia9 alienorum hominum pericula defendere acerrime soleas10, tuum neglegeres ? Vbi dolor? ubi ardor animi, qui etiam ex infantium ingeniis elicere voces et querelas solet? Nulla perturbatio animi, nulla corporis, non frons11 percussa, non femur; pedis, quod minimum est, nulla supplosio. Itaque12 tantum afuit ut inflammares nostros animos, somnum isto loco vix tenebamus.' Sic nos summi oratoris vel sanitate vel vitio pro argumento ad diluendum crimen usi sumus. [p. 1084] [279] tum Brutus: Atque dubitamus, inquit, utrum ista sanitas fuerit an vitium? Quis enim non fateatur, cum ex omnibus oratoris laudibus longe ista sit maxima, inflammare animos audientium et quocumque res postulet modo flectere, qui hac virtute caruerit, id ei quod maximum fuerit defuisse?

1 devinceret L: corr. M2G2

2 atque FOG: et C

3 nosset Friedrich: posset L

4 crimini vulg.: crimine L

5 differe L: corr. M2

6 insidias mortis maluit Kayser

7 comperisse m. et sed. Eberhard

8 cum L

9 summa Martha praesertim ista eloquentia: cum Lambinus

10 soleas vulg.: soles L

11 non frons Quintil. xi. 3. 123: frons non L

12 abest Quintil.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: