Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31]
his opposuit sese Socrates, qui subtilitate
quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis1].
Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri;
primumque tum philosophia non illa de natura, quae fuerat
[p. 1010]
antiquior, sed haec, in qua de bonis rebus et malis deque
hominum vita et moribus disputatur, inventa dicitur. Quod
quoniam genus ab hoc quod proposuimus abhorret, philo-
sophos aliud in tempus reiciamus; ad oratores, a quibus
digressi sumus, revertamur.
1 verbis codd. secl. Haupt: acerbius Feldhuegel: urbanius Vitelli: urbanissume Orelli
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.