Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[271]
itaque ne hos
quidem equites Romanos, amicos nostros, qui nuper mortui
sunt, omittam1 P. Cominium Spoletinum, quo accusante defendi C. Cornelium, in quo et compositum dicendi genus et
acre et expeditum fuit; T. Accium Pisaurensem, cuius accusationi respondi pro A. Cluentio, qui et accurate dicebat et
satis copiose, eratque praeterea doctus Hermagorae praeceptis, quibus etsi ornamenta non satis opima dicendi,
tamen, ut hastae velitibus amentatae, sic apta quaedam et
parata singulis causarum generibus argumenta traduntur.
1 omittam add. Kayser
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.