Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[262]
tum Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Compluris autem legi atque etiam commentarios1,
quos idem scripsit rerum suarum. Valde quidem2, inquam,
probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu
orationis tamquam veste detracta3. Sed dum voluit alios
habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam,
ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent4 calamistris
inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil
est enim5 in historia pura et inlustri brevitate dulcius. Sed
ad eos, si placet, qui vita excesserunt, revertamur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.