previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

72. et ille: Praeclare, inquit, tibi constas, ut de eis qui nunc sint nihil velis ipse dicere; et hercule si sic ageres, ut de eis egisti [p. 1075] qui iam mortui sunt, neminem ut praetermitteres: ne tu in multos Autronios et Staienos incurreres. Qua re sive hanc turbam effugere voluisti sive veritus es1 ne quis se aut praeteritum aut non satis laudatum queri posset, de Caesare tamen potuisti dicere, praesertim cum et tuum de illius ingenio notissimum iudicium esset nec illius2 de tuo obscurum. Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Caesare et ipse ita iudico et de hoc huius generis acerrimo existimatore saepissime audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissime; nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus: qui3 etiam in maximis occupationibus ad te ipsum, inquit in me intuens, de ratione Latine loquendi accuratissime scripserit4 primoque in libro dixerit verborum dilectum originem esse eloquentiae tribueritque, mi Brute, huic nostro, qui me de illo maluit quam se dicere, laudem singularem; nam scripsit his verbis, cum hunc nomine esset adfatus: ac si, ut cogitata5 praeclare eloqui possent, non nulli studio et usu elaboraverunt, cuius6 te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus; hunc facilem et7 cotidianum novisse sermonem num pro relicto8 est habendum?

1 es add. vulg.

2 nec illius F: ne illius C

3 qui Schneider: quin L

4 scripsit (sic F) ... dixit... tribuitque maluit Eberhard

5 ut cogitata vulg.: cogitata ut Stangl: si c. p. eloqui ut p. Martha

6 cuius GL: in quo illius Martha: huius Piderit

7 hunc facilem et vulg.: hunc facile et L: huncce facile Stangl num Lallemand: nunc L

8 relicto L: derelicto Lambinus: reiculo Madvig: delicto Schütz

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: