Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[203]
fuit enim Sulpicius vel maxime
omnium1, quos quidem ego audiverim, grandis et, ut ita
dicam, tragicus orator. Vox cum magna turn suavis et
splendida; gestus et motus corporis ita venustus ut tamen
ad forum, non ad scaenam institutus videretur; incitata et
volubilis nec ea redundans tamen nec circumfluens oratio.
Crassum hic volebat imitari; Cotta malebat Antonium; sed
ab hoc vis aberat Antoni, Crassi ab illo lepos.
1 omnium add. codd. det.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.