Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[198]
deinde aequum bonum testamentorum
sententias voluntatesque tutatus est: quanta esset in verbis
captio cum in ceteris rebus tum in testamentis, si neglegerentur voluntates; quantam sibi potentiam Scaevola adsumeret, si nemo auderet testamentum facere postea nisi de
illius sententia. Haec cum graviter tum ab1 exemplis copiose,
tum varie, tum etiam ridicule et facete2 explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo
videretur;—hoc erat oratoris officium partitione tertium,
genere maximum. Hic ille de populo iudex, qui separatim
alterum admiratus esset, idem audito altero iudicium suum
contemneret; at vero intellegens et doctus audiens Scaevolam sentiret esse quoddam uberius dicendi genus et ornatius.
Ab utroque autem causa perorata si quaereretur, uter praestaret orator, numquam profecto sapientis iudicium a iudicio
vulgi discreparet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.