previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. dialecticam mihi videris dicere1, inquit. Recte, inquam, intellegis; sed adiunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis eius, quorum2 similia nulla sunt, facillime perspici potest. [154] cumque discendi3 causa duobus peritissimis operam dedisset, L. Lucilio Balbo C. Aquilio Gallo, Galli hominis acuti et exercitati promptam et paratam in agendo et in respondendo celeritatem subtilitate diligentiaque superavit; Balbi docti et eruditi hominis [p. 1045] in utraque re consideratam tarditatem vicit expediendis conficiendisque rebus. Sic et habet quod uterque eorum habuit, et explevit quod utrique defuit. [155] itaque ut Crassus mihi videtur sapientius fecisse quam Scaevolahic enim causas studiose recipiebat, in quibus a Crasso superabatur; ille se consuli nolebat4, ne qua in re inferior esset quam Scaevola—, sic Servius sapientissime5, cum6 duae7 civiles artes ac forenses plurimum et laudis haberent et gratiae, perfecit ut altera praestaret omnibus, ex altera tantum assumeret quantum esset et ad tuendum ius civile et ad obtinendam consularem dignitatem satis. [156] tum Brutus: Ita prorsus, inquit, et antea putabamaudivi enim nuper eum studiose et frequenter Sami, cum ex eo ius nostrum pontificium, qua ex parte cum iure civili coniunctum esset, vellem cognoscereet nunc meum iudicium multo magis confirmo testimonio et iudicio tuo; simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et8 invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea9 10 non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur. Quali enim te erga ilium perspicio, tali ilium in te voluntate iudicioque cognovi.

1 dicere inquit L: inquit dicere cod. det.

2 quorum volumina multa Koch

3 dicendi FO2

4 nolebat vulg.: solebat L

5 sapientissime vulg.: apsentissume L

6 qui cum Eberhard

7 duae H2: duo L (et sic saepe

8 et add. vulg. (invidiaque cod. det.

9 uti ea vulg.: ut in (L) ea... exulcerari. . . conciliari Martha

10 macerare maluit Madvig

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: