Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
[10]
nam cum inambularem in xysto et essem otiosus domi,
M. ad me Brutus, ut consueverat, cum T. Pomponio venit1,
homines cum inter se coniuncti turn mihi ita cari itaque2
iucundi, ut eorum aspectu omnis quae me angebat de re
publica cura consederit. Quos postquam salutavi: Quid
vos, inquam, Brute et Attice ? numquid3 tandem novi?
Nihil sane, inquit Brutus, quod quidem aut tu audire velis
aut ego pro certo dicere audeam.
[11]
tum Atticus: Eo, inquit,
ad te animo venimus, ut de re publica esset silentium et
aliquid audiremus potius ex te quam te adficeremus ulla
molestia. Vos vero, inquam, Attice, et praesentem4 me cura
levatis et absenti magna solacia dedistis. Nam vestris
primum litteris recreatus me ad pristina studia revocavi.
Tum ille: Legi, inquit, perlibenter epistulam quam ad te
Brutus misit ex Asia, qua mihi visus est et monere te pru-
denter et consolari amicissime.
[12]
recte, inquam, est visus;
nam me istis scito litteris ex diuturna perturbatione totius
valetudinis tamquam ad aspiciendam lucem esse revocatum.
[p. 1005]
Atque ut post Cannensem illam calamitatem primum Marcelli ad Nolam proelio populus se Romanus erexit posteaque
prosperae res deinceps multae consecutae sunt, sic post
rerum nostrarum et communium gravissimos casus nihil
ante epistulam Bruti mihi accidit quod vellem aut quod
aliqua ex parte sollicitudines adlevaret meas.
[13]
tum Brutus:
Volui id quidem efficere certe et capio magnum fructum, si
quidem quod volui tanta in re consecutus sum. Sed scire
cupio, quae te Attici litterae delectaverint. Istae vero, inquam, Brute, non modo delectationem mihi sed etiam, ut
spero, salutem attulerunt. Salutem ? inquit ille. Quodnam
tandem genus istuc tam praeclarum litterarum fuit? An
mihi potuit, inquam, esse aut gratior ulla salutatio aut ad
hoc tempus aptior quam illius libri quo me hic adfatus quasi
iacentem excitavit?
[14]
turn ille: Nempe eum dicis5, inquit,
quo iste omnem rerum6 memoriam breviter et, ut mihi
quidem visum est, perdiligenter complexus est ? Istum
ipsum, inquam, Brute, dico librum mihi saluti fuisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.