Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. sed cum haec
magna in Antonio tum actio singularis; quae si partienda
est in gestum atque vocem, gestus erat non verba exprimens, sed cum sententiis congruens: manus umeri latera
supplosio pedis status incessus omnisque motus [cum verbis
sententiisque consentiens1]; vox permanens, verum subrauca natura. Sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat.
[142]
habebat enim flebile quiddam [in questionibus2]
aptumque cum ad fidem faciendam tum ad misericordiam
commovendam: ut verum videretur in hoc illud, quod
Demosthenem ferunt ei, qui quaesivisset quid primum esset
in dicendo, actionem; quid secundum, idem et idem
tertium respondisse. Nulla3 res magis penetrat in animos
[p. 1042]
eosque fingit format flectit talisque oratores videri facit,
qualis ipsi se videri volunt.
[143]
huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant
L. Crassum. Illud quidem certe omnes ita iudicabant,
neminem esse qui horum altero utro patrono cuiusquam
ingenium requireret. Equidem quamquam Antonio tantum tribuo quantum supra dixi, tamen Crasso nihil statuo
fieri potuisse perfectius. Erat summa gravitas, erat cum
gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non
scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia
diligens elegantia, in disserendo mira explicatio; cum de
iure civili, cum de aequo et bono disputaretur4, argumentorum et similitudinum copia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.