previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. [128] P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, non multum ille quidem nec saepe dicebat, sed et Latine loquendo cuivis erat par et omnis sale facetiisque superabat. Eius conlega L. Bestia a1 bonis initiis orsus tribunatusnam P. Popilium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione restituit—, vir et acer et non indisertus, tristis exitus habuit consulatus. Nam invidiosa lege [Mamilia quaestio2] C. Galbam sacerdotem et quattuor consularis L. Bestiam C. Catonem Sp. Albinum civemque praestantissimum L. Opimium, Gracchi3 interfectorem, a populo absolutum, cum is contra populi studium stetisset, Gracchani iudices4 sustulerunt. [129] huius dissimilis in tribunatu reliquaque omni vita civis improbus C. Licinius5 Nerva non indisertus fuit. C. Fimbria temporibus isdem fere, sed longius aetate provectus, habitus est sane, ut ita dicam, lutulentus6 [patronus7] asper maledicus; genere toto paulo fervidior atque commotior, diligentia tamen et virtute animi atque vita bonus auctor in senatu; idem tolerabilis patronus [p. 1038] nec rudis in iure civili et cum virtute8 tum etiam ipso orationis genere liber; cuius orationes pueri legebamus, quas iam reperire vix possumus. [130] atque et acri9 ingenio et sermone eleganti, valetudine incommoda C. Sextius Calvinus fuit; qui etsi, cum remiserant dolores pedum, non deerat in causis, tamen id non saepe faciebat. Itaque consilio eius, cum volebant, homines utebantur, patrocinio, cum licebat. Isdem temporibus M. Brutus, [in quo10] magnum fuit, Brute, dedecus11 generi vestro, qui, cum tanto nomine esset patremque optimum virum habuisset et iuris peritissimum, accusationem factitaverit, ut Athenis Lycurgus. Is magistratus non petivit, sed12 fuit accusator vehemens et molestus, ut facile cerneres naturale quoddam stirpis bonum degeneravisse vitio depravatae voluntatis. [131] atque eodem tempore accusator de plebe L. Caesulenus fuit, quem ego audivi iam senem, cum ab L. Sabellio13 multam lege Aquilia [de iustitia14] petivisset. Non fecissem hominis paene infimi mentionem, nisi iudicarem qui suspiciosius aut criminosius diceret audivisse me neminem.

1 a add. Müller

2 Mamilia quaestio secl. Peter

3 C. Gracchi Stangl

4 Gracchum iudices BHM

5 P. Licinius Martha

6 lutulentus Jahn: luculentus L: truculentus Ernesti

7 patronus secl. Jahn

8 virtute L: veritate Martha

9 atque et acri Friedrich: atque etiam L: acuto etiam Kayser: atque iam Piderit

10 in quo secl. Jahn

11 dedecus codd. det.: genus L: vulnus ed. Rom.: dedecus inustum Lambinus

12 magistratus non petiverit sed accusationem factitaverit [ut Athenis Lycurgus] Martha: accusationem ... is secl. Kayser: ut... molestus secl. Eberhard

13 Sabellio vulg.: Sanctis L: Saufeio Martha

14 damni iniuria Hotomann: de iustitia L (secl. Friedrich): ... sestertia Martha

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: