Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[329]
melius, quaeso, ominare1, inquit Brutus. Sit sane
ut vis, inquam, et id non tam mea causa quam tua; sed
fortunatus illius exitus, qui ea non vidit cum fierent quae ro
providit2 futura. Saepe enim inter nos impendentis casus
deflevimus, cum belli civilis causas in privatorum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exclusam
videremus. Sed illum videtur felicitas ipsius qua semper
est usus ab eis miseriis quae consecutae sunt morte vindicavisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.