Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[111]
quid dicam opus esse doctrina? sine
qua etiam si quid bene dicitur adiuvante natura, tamen id,
quia fortuito fit, semper paratum esse non potest. In
Scauri oratione, sapientis hominis et recti, gravitas summa
et naturalis quaedam inerat auctoritas, non ut causam, sed
[p. 1033]
ut testimonium dicere putares, cum pro reo diceret1.
1 cum pro reo diceret om. BHM: secl. Schütz
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.