Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[106]
hic optimus illis
temporibus est patronus habitus eoque forum tenente plura
fieri iudicia coeperunt. Nam et quaestiones perpetuae hoc
adulescente constitutae sunt quae antea nullae fuerunt;
L. enim Piso tribunus plebis legem primus de pecuniis
repetundis Censorino et Manilio consulibus tulit—ipse
etiam Piso et causas egit et multarum legum aut auctor aut
dissuasor fuit, isque et orationes reliquit, quae iam evanuerunt, et annalis sane exiliter scriptos—; et iudicia populi,
quibus aderat1 Carbo, iam magis patronum desiderabant,
tabella data; quam legem L. Cassius Lepido et Mancino
consulibus tulit2.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.