Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. nec enim est eadem, inquam, Brute, causa
non scribendi et non tam bene scribendi quam dixerint.
Nam videmus alios oratores inertia nihil scripsisse, ne
domesticus etiam labor accederet ad forensem—pleraeque1
enim scribuntur orationes habitae iam, non ut habeantur2—;
alios non laborare, ut meliores fiant—
[92]
nulla enim res tantum
ad dicendum proficit quantum scriptio—: memoriam autem
in posterum ingeni sui non desiderant, cum se putant satis
magnam adeptos esse dicendi gloriam eamque etiam maiorem visum iri, si in existimantium arbitrium sua scripta
non venerint; alios, quod melius putent dicere se posse
quam scribere, quod peringeniosis hominibus neque satis
doctis plerumque contingit, ut ipsi Galbae.
[93]
quem fortasse
vis non ingeni solum sed etiam animi et naturalis quidam
dolor dicentem incendebat efficiebatque ut et incitata et
gravis et vehemens esset oratio; dein cum otiosus stilum
prenderat motusque omnis animi tamquam ventus hominem
defecerat, flaccescebat oratio. Quod eis3 qui limatius dicendi
consectantur genus accidere non solet, propterea quod
prudentia numquam deficit oratorem, qua ille utens eodem
modo possit et dicere et scribere; ardor animi non
semper adest, isque cum consedit, omnis illa vis et quasi
flamma oratoris exstinguitur.
[94]
hanc igitur ob causam videtur Laeli mens spirare etiam in scriptis, Galbae autem vis
occidisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.