Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
[78]
numeroque eodem fuit Sex. Aelius, iuris quidem
civilis omnium peritissumus, sed etiam ad dicendum paratus.
De minoribus autem C. Sulpicius Gallus, qui maxime
omnium nobilium Graecis litteris studuit; isque et oratorum in numero est habitus et fuit reliquis rebus ornatus
atque elegans. Iam enim erat unctior1 quaedam splendidiorque consuetudo loquendi. Nam hoc praetore ludos Apollini
[p. 1023]
faciente cum Thyesten fabulam docuisset, Q. Marcio Cn.
Servilio consulibus mortem obiit Ennius.
[79]
erat isdem
temporibus Ti. Gracchus P. F., qui bis consul et censor
fuit, cuius est oratio Graeca apud Rhodios; quem civem
cum gravem tum etiam eloquentem constat fuisse. P.
etiam Scipionem Nasicam, qui est Corculum appellatus,
qui item bis consul et censor fuit, habitum eloquentem
aiunt, illius qui sacra acceperit2 filium; dicunt etiam L. Lentulum, qui cum C. Figulo consul fuit. Q. Nobiliorem
M. F. iam patrio3 institute deditum studio litterarum—qui
etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir4 coloniam deduxisset—
et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse;
[80]
atque etiam L. Paullus Africani pater
personam principis civis facile dicendo tuebatur. Et vero5
etiam tum Catone vivo, qui annos quinque et octoginta natus
excessit e vita, cum quidem eo ipso anno contra Ser. Galbam
ad populum summa contentione dixisset, quam etiam orationem scriptam reliquit—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.