Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[62]
et hercules eae quidem1 exstant: ipsae enim familiae sua
quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si
quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum
domesticarum et ad inlustrandam nobilitatem suam. Quam-
20 quam his laudationibus historia rerum nostrarum est facta
mendosior. Multa enim scripta sunt in eis2 quae facta non
sunt: falsi triumphi, plures consulatus, genera etiam falsa
et ad plebem3 transitiones, cum homines humiliores in
alienum eiusdem nominis infunderentur genus; ut si ego
me a M'. Tullio esse dicerem, qui patricius cum Servio
Sulpicio consul anno x post exactos reges fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.