Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[60]
at hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello
Punico secundo quaestorque his1 consulibus M. Cato modo
plane annis CXL ante me consulem; et id ipsum nisi unius
esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios
[p. 1018]
fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis
qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His
enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est,
Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissi-
mus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque
Naevi producit longius. Nam Plautus P. Claudio L. Porcio
viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus
est, Catone censore.
1 his vulg.: is codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.