Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[135]
Q. Metellus Numidicus et eius
conlega M. Silanus dicebant de re publica quod esset illis
viris et consulari dignitati satis. M. Aurelius Scaurus non
saepe dicebat sed polite; Latine vero in primis est
eleganter locutus. Quae laus eadem in A. Albino bene
loquendi1 fuit; nam flamen Albinus etiam in numero est
habitus disertorum. Q. etiam Caepio, vir acer et fortis, cui
fortuna2 belli crimini, invidia populi calamitati fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.