previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. [39] videsne igitur vel1 in ea ipsa urbe, in qua et nata et alta sit eloquentia, quam ea sero prodierit in lucem ? Si quidem ante Solonis aetatem et Pisistrati de nullo ut diserto memoriae proditum est. At hi quidem, ut populi Romani aetas est, senes, ut Atheniensium saecula numerantur, adulescentes debent videri. Nam etsi Servio Tullio regnante viguerunt, tamen multo diutius Athenae iam erant quam est Roma [p. 1012] ad hodiernum diem. Nec tamen dubito quin habuerit vim magnam semper oratio. [40] neque enim iam Troicis tempori- bus tantum laudis in dicendo Vlixi tribuisset Homerus et Nestori, quorum alterum vim habere voluit, alterum suavi- tatem, nisi iam tum esset honos eloquentiae2; neque ipse poeta hic tam [idem] ornatus in dicendo ac plane orator3 fuisset. Cuius etsi incerta sunt tempora, tamen annis multis fuit ante Romulum; si quidem non infra superiorem Lycurgum fuit, a quo est disciplina Lacedaemoniorum astricta legibus. [41] sed studium eius generis maiorque vis agnoscitur in Pisistrato. Denique hunc4 proximo saeculo Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut apud Atheniensis, non ita sane vetus. Fuit enim regnante iam Graecia5, nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata. Nam bellum Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum; [42] si quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae suae morte sedavit. Nam etsi aliter apud te est6, Attice, de Coriolano, concede tamen ut huic generi mortis potius adsentiar. At ille ridens :

1 vel Heusinger: ut L: Brute Martha

2 eloquentiae G2: eloquentia L

3 ipse poeta hic tam idem ... orator L: ipsi poetae hic iam idem ... oratori Martha: idem secl. Eberhard: interdum maluit Stangl: identidem Baehrens

4 denique hunc L: demum. Hunc Bake: demum. quem Simon

5 Graeca maluit Jahn

6 est apud te BGHM

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: