Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40.
[139]
expositae tibi omnes sunt oratoriae partitiones, quae
quidem e media illa nostra Academia effloruerunt, neque
sine ea aut inveniri aut intellegi aut tractari possunt. Nam
et partiri ipsum et definire et ambigui partitiones dividere
et argumentorum locos nosse et argumentationem ipsam
concludere et videre quae sumenda in argumentando sint
quidque ex eis quae sumpta sunt efficiatur et vera a falsis,
veri similia ab incredibilibus diiudicare et distinguere et aut
male sumpta aut male conclusa reprehendere et eadem vel
anguste disserere, ut dialectici qui appellantur, vel, ut oratorem decet, late expromere, illius exercitationis et subtiliter
disputandi et copiose dicendi artis est.
[140]
de bonis vero
rebus et malis, aequis iniquis, utilibus inutilibus, honestis
turpibus quam potest habere orator sine illis maximarum
rerum artibus facultatem aut copiam ? Qua re haec tibi sint,
mi Cicero, quae exposui, quasi indicia fontium illorum; ad
quos si nobis1 eisdem ducibus aliisve perveneris, tum et haec
ipsa melius et multo maiora alia cognosces. C. Ego vero
ac magno quidem studio, mi pater, multisque ex tuis praeclarissimis muneribus nullum maius exspecto.
1 nobis vulg.: his P
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.