Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[91]
et
illud videndum est quanto magis homines mala fugiant
quam sequantur bona. Nam1 neque honesta tam expetunt
quam devitant turpia. Quis enim honorem, quis gloriam,
quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetivit2,
quam ignominiam infamiam contumeliam dedecus fugit3?
Quarum rerum dolor est gravis testis genus hominum ad
honestatem natum malo cultu pravisque opinionibus esse
corruptum. Qua re in cohortando atque suadendo pro-
positum quidem nobis erit illud, ut doceamus qua re4 bona
consequi malaque vitare possimus;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.