Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[55]
rerum autem amplificatio sumitur eisdem ex locis omnibus,
e quibus illa quae dicta sunt ad fidem: maximeque valent
et definitiones1 conglobatae et consequentium frequentatio
et contrariarum et dissimilium et inter se pugnantium
rerum conflictio2 et causae eaque quae sunt orta de causis,
maximeque similitudines et exempla; fictae etiam personae,
muta denique loquantur, omninoque ea sunt adhibenda, si
causa patitur, quae habentur magna, quorum est duplex
genus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.