Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[50]
saepe etiam quaestionibus resistendum
est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis ementiti
persaepe sint morique maluerint falsum fatendo quam
verum infitiando1 dolere; multi etiam suam vitam neglexerint, ut eos qui eis cariores quam ipsi sibi essent liberarent; alii autem aut natura corporis aut consuetudine
dolendi aut metu supplici ac mortis vim tormentorum
pertulerint; alii ementiti sint in eos quos oderant. Atque
haec exemplis firmanda sunt.
1 inficiando P: inficiendo codd. dett.: dicendo maluit Friedrich
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.