Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[341]
Nec illud tertium laudationum
genus est difficile, quod ego initio quasi a praeceptis
nostris secreveram; sed et quia multa sunt orationum genera
et graviora et maioris copiae, de quibus nemo fere praeciperet,
et quod nos laudationibus non ita multum uti soleremus,
totum hunc segregabam locum; ipsi enim Graeci magis
legendi et delectationis aut hominis alicuius ornandi quam
utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt;
quorum sunt libri, quibus Themistocles, Aristides, Agesilaus,
Epaminondas, Philippus, Alexander aliique laudantur; nostrae
laudationes, quibus in foro utimur, aut testimoni brevitatem
habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad
funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime
accommodata est. Sed tamen, quoniam est utendum aliquando,
non numquam etiam scribendum, vel ut Q. Tuberoni
Africanum avunculum laudanti scripsit C. Laelius, vel ut
nosmet ipsi ornandi causa Graecorum more, si quos velimus,
laudare possimus, sit a nobis quoque tractatus hic
locus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.