Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[146]
Ea
vi sua verba parient, quae semper satis ornata mihi quidem
videri solent, si eius modi sunt, ut ea res ipsa peperisse
videatur; ac si verum quaeritis, quod mihi quidem videatur
—nihil enim aliud adfirmare possum nisi sententiam et
opinionem meam—hoc instrumentum causarum et generum
universorum in forum deferre debemus neque, ut quaeque
res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos, ex quibus
argumenta eruamus; quae quidem omnibus, qui ea mediocriter
modo considerarint, studio adhibito et usu pertractata
esse possunt; sed tamen animus referendus est ad ea capita
et ad illos, quos saepe iam appellavi, locos, ex quibus
omnia ad omnem orationem inventa ducuntur, atque hoc
totum est sive artis sive animadversionis sive consuetudinis
nosse regiones, intra quas venere et pervestiges, quod
quaeras:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.