Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[122]
Namque ego, Catule,—dicam enim non
reverens adsentandi suspicionem—neminem esse oratorem
paulo inlustriorem arbitror neque Graecum neque Latinum
quem aetas nostra tulerit, quem non et saepe et diligenter
audierim; itaque si quid est in me—quod iam sperare
videor, quoniam quidem vos, his ingeniis homines, tantum
operae mihi ad audiendum datis—ex eo est, quod nihil
quisquam umquam me audiente egit orator, quod non in
memoria mea penitus insederit: itaque ego is, qui sum,
quantuscumque sum ad iudicandum, omnibus auditis
oratoribus, sine ulla dubitatione sic statuo et iudico, neminem
omnium tot et tanta, quanta sint in Crasso, habuisse
ornamenta dicendi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.