Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[170]
Equidem propinquum nostrum
P. Crassum illum Divitem cum multis aliis rebus
elegantem hominem et ornatum tum praecipue in hoc efferendum
et laudandum puto, quod, cum P. Scaevolae frater
esset, solitus est ei persaepe dicere neque illum in iure civili
satis illi arti facere posse, nisi dicendi copiam adsumpsisset
—quod quidem hic, qui mecum consul fuit, filius eius est
consecutus—neque se ante causas amicorum tractare atque
agere coepisse, quam ius civile didicisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.