Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[95]
Inprudentia est, cum scisse aliquid is, qui arguitur,
negatur; ut apud quosdam lex erat: ne quis Dianae
vitulum immolaret. nautae quidam, cum adversa tem-
pestate in alto iactarentur, voverunt, si eo portu, quem
conspiciebant, potiti essent, ei deo, qui ibi esset, se
vitulum immolaturos. casu erat in eo portu fanum
Dianae eius, cui vitulum immolare non licebat. in-
prudentes legis, cum exissent, vitulum immolaverunt.
accusantur. intentio est: ‘vitulum immolastis ei deo,
cui non licebat.’ depulsio est in concessione posita.
ratio est: ‘nescivi non licere.’ infirmatio est: ‘tamen,
quoniam fecisti, quod non licebat ex lege, supplicio
dignus es.’ iudicatio est: cum id fecerit, quod non
oportuerit, et id non oportere nescierit, sitne supplicio
dignus?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.