Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘
[64]
nec umquam factum est, ut eiusdem pecuniae
alius testamento, alius lege heres esset’, infirmatio
autem haec erit: ‘non est una pecunia, propterea quod
altera pupilli iam erat adventicia, cuius heres non illo
in testamento quisquam scriptus erat, si quid pupillo
accidisset; et de altera patris etiamnunc mortui vo-
luntas plurimum valebat, quae iam mortuo pupillo
suis heredibus concedebat.’ iudicatio est: unane pe-
cunia fuerit; aut, si hac erunt usi infirmatione: posse
plures esse unius heredes pecuniae dissimilibus de cau-
sis et de eo ipso esse controversiam, iudicatio nascitur:
possintne eiusdem pecuniae plures dissimilibus gene-
ribus heredes esse? ergo una in constitutione intel-
lectum est, quomodo et rationes et rationum infirma-
tiones et propterea iudicationes plures fiant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.