Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[86]
Simplex autem conclusio reprehenditur, si hoc, quod
sequitur, non videatur necessario cum eo, quod ante-
cessit, cohaerere. nam hoc quidem: ‘Si spiritum ducit,
vivit’, ‘si dies est, lucet’ eiusmodi est, ut cum priore
necessario posterius cohaerere videatur. hoc autem:
‘si mater est, diligit’, ‘si aliquando peccavit, numquam
corrigetur’ sic conveniet reprehendi, ut demonstretur
non necessario cum priore posterius cohaerere. hoc
genus et cetera necessaria et omnino omnis argumen-
tatio et eius reprehensio maiorem quandam vim con-
tinet et latius patet, quam hic exponitur; sed eius
artificii cognitio eiusmodi est, ut non ad huius artis
partem aliquam adiungi possit, sed ipsa separatim
longi temporis et magnae atque arduae cognitionis in-
digeat. quare illa nobis alio tempore atque ad aliud
institutum, si facultas erit, explicabuntur; nunc his
praeceptionibus rhetorum ad usum oratorium conten-
tos nos esse oportebit. cum igitur ex iis, quae sumentur,
aliquid non concedetur, sic infirmabitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.