Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘
[85]
necesse est ergo
subripueris.’ hoc commode reprehenditur, si dici possit
ex hostibus equus esse captus, cuius praedae sectio
non venierit; quo inlato infirmatur enumeratio, quon-
iam id sit inductum, quod praeteritum sit in enume-
ratione. altero autem modo reprehendetur, si aut con-
tra aliquid dicetur, hoc est, si exempli causa, ut in
eodem versemur, poterit ostendi hereditate venisse, aut
si illud extremum non erit turpe concedere, ut si qui,
cum dixerint adversarii: ‘aut insidias facere voluisti
aut amico morem gessisti aut cupiditate elatus es’,
amico se morem gessisse fateatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.