Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[73]
hoc autem fieri poterit, si complexionum genera intelle-
gentur. nam aut ita complectemur, ut in unum con-
ducamus propositionem et assumptionem, hoc modo:
‘quodsi leges omnes ad utilitatem rei publicae referri
convenit, hic autem saluti rei publicae profuit, pro-
fecto non potest eodem facto et saluti communi con-
suluisse et legibus non optemperasse;’ aut ita, ut ex
contrario sententia conficiatur, hoc modo: ‘summa
igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum
perfidia totiens deceptus sis;’ aut ita, ut id solum,
quod conficitur, inferatur, ad hunc modum: ‘urbem
igitur diruamus;’ aut, ut id, quod eam rem, quae con-
ficitur, sequatur necesse est. id est huiusmodi: ‘si
peperit, cum viro concubuit: peperit autem.’ conficitur
hoc: ‘concubuit igitur cum viro.’ hoc si nolis inferre
et inferas id, quod sequitur: ‘fecit igitur incestum’, et
concluseris argumentationem et perspicuam fugeris
complexionem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.