Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
Constitutione causae reperta statim placet conside-
rare, utrum causa sit simplex an iuncta; et si iuncta
erit, utrum sit ex pluribus quaestionibus iuncta an ex
aliqua conparatione. simplex est, quae absolutam in
se continet unam quaestionem, hoc modo: ‘Corinthiis
bellum indicamus an non?’ coniuncta ex pluribus
quaestionibus, in qua plura quaeruntur, hoc pacto:
‘utrum Carthago diruatur an Carthaginiensibus redda-
tur an eo colonia deducatur.’ ex conparatione, in qua per
contentionem, utrum potius aut quid potissimum sit,
quaeritur, ad hunc modum: ‘utrum exercitus in Mace-
doniam contra Philippum mittatur, qui sociis sit
auxilio, an teneatur in Italia, ut quam maximae contra
Hannibalem copiae sint.’
Deinde considerandum est, in ratione an in scripto
sit controversia; nam scripti controversia est ea, quae
ex scriptionis genere nascitur. eius autem genera,
quae separata sunt a constitutionibus, quinque sunt.
nam tum verba ipsa videntur cum sententia scriptoris
dissidere, tum inter se duae leges aut plures discre-
pare, tum id, quod scriptum est, duas aut plures res
significare, tum ex eo, quod scriptum est, aliud, quod
non scriptum est, inveniri, tum vis verbi quasi in de-
finitiva constitutione, in quo posita sit, quaeri. quare
primum genus de scripto et sententia, secundum ex
contrariis legibus, tertium ambiguum, quartum ratio-
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.