[8]
iratum te regi
Deiotaro fuisse non erant nescii; adfectum1 illum quibusdam
incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui
meminerant, teque cum huic iratum, tum sibi amicum esse
cognoverant2, quodque3 apud ipsum te de tuo periculo dicerent,
fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum
crimen insideret. quam ob rem hoc nos primum metu,
Caesar, per fidem et constantiam et clementiam4 tuam libera,
ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur. per
dexteram istam te oro quam regi Deiotaro hospes hospiti
porrexisti, istam, inquam, dexteram non tam5 in bellis neque
in proeliis quam in6 promissis et fide firmiorem. tu illius
domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius
di penates acceperunt, te amicum et placatum Deiotari regis
arae focique viderunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.