[24]
sed
iam hoc totum omitto, non ultra1 offendam tuas patientissimas
auris quam ne Tubero quod numquam cogitavit
facturus fuisse videatur. veniebatis igitur in provinciam2,
unam ex omnibus huic victoriae maxime infensam3, in qua
rex4 potentissimus inimicus huic causae, aliena voluntas conventus
firmi atque magni. quaero: quid facturi fuistis5?
quamquam quid facturi fueritis dubitem6, cum videam quid
feceritis? prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere
et prohibiti7 summa cum iniuria.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.