[22]
cessit
auctoritati amplissimi viri1 vel potius paruit: una est profectus
cum eis quorum erat una causa. tardius iter fecit;
itaque in Africam venit iam occupatam. hinc in Ligarium
crimen oritur vel ira potius. nam si crimen est voluisse2,
non minus magnum est vos Africam, arcem omnium provinciarum,
natam ad bellum contra hanc urbem gerendum,
obtinere voluisse quam aliquem se maluisse. atque is
tamen aliquis Ligarius non fuit: Varus imperium se habere
dicebat; fascis certe habebat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.