[16]
quod
si probare Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non
fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calamitoso
esse vellemus, tamen hominis non esset in tanto
discrimine et periculo civis refellere et coarguere1 nostrum
mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset qui in
eadem causa et fortuna fuisset. sed tamen aliud est errare
Caesarem nolle, aliud est nolle2 misereri. tum diceres3:
'Caesar, cave credas: fuit in Africa4, tulit arma contra te.'
nunc quid dicis? 'cave ignoscas.' haec nec hominis nec
ad hominem vox est. qua qui apud te, C. Caesar, utetur5,
suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.