[13]
itaque certo scio
vos non petere sanguinem, sed parum attenditis. res enim eo1
spectat ut ea poena in qua adhuc Q. Ligarius sit non videamini
esse contenti. quae est2 igitur alia praeter mortem?
si enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis?
an, ne ignoscatur3? hoc vero multo acerbius multoque4
durius. quodne5 nos petimus6 precibus ac7 lacrimis, strati ad
pedes, non tam nostrae causae fidentes quam huius humanitati,
id ne impetremus pugnabis8, et in nostrum fletum inrumpes,
et nos iacentis ad pedes supplicum voce prohibebis?
si,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.