[37]
fac
igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti1
nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni
frequentiae probatissimis fratribus. Vt concessisti illum
senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam
semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo
Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar,
similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. nihil
est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis
plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est.
homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam
salutem hominibus dando2. nihil habet nec fortuna tua
maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis
servare quam plurimos. longiorem orationem causa forsitan
postulet3, tua certe natura breviorem. qua re cum
utilius esse arbitrer te ipsum quam aut me4 aut quemquam
loqui tecum, finem iam faciam: tantum te admonebo, si illi
absenti salutem dederis, praesentibus te his daturum5.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.