[36]
hic igitur T. Ligarius, qui tum
nihil egit aliud—neque enim haec divinabat—nisi ut tui se1
studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex
fratris salutem petit. quam huius admonitus officio cum
utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non
solum sibi ipsos2 neque his tot talibus viris neque nobis
necessariis tuis3 sed etiam rei publicae condonaveris.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.