[34]
omnis fratres tecum iudicares fuisse. an potest quisquam
dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in
eadem sententia futurus1 fuerit in qua fratres fuerunt? quis
est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum
in hac prope aequalitate fraterna noverit2 qui hoc non
sentiat, quidvis prius futurum fuisse quam ut hi fratres
diversas sententias fortunasque sequerentur? voluntate
igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus
qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen
salvos esse voluisti.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.