[82]
quamquam hoc animo semper fuimus omnes1
in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura
esset nostra2 gloria, periculum quoque et invidiam nostram
putaremus. nam quae mihi tribuenda ipsi3 laus esset, cum
tantum in consulatu meo4 pro vobis ac liberis vestris ausus
essem, si id quod5 conabar sine maximis dimicationibus6 meis
me esse ausurum arbitrarer? quae mulier interficere7 sceleratum
ac perniciosum civem non auderet, si periculum non
timeret? proposita invidia, morte, poena qui nihilo segnius
rem publicam defendit, is vir vere putandus est. populi
grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis,
viri8 fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse
paeniteat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.