[68]
sed quis non intellegit omnis tibi rei
publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis sanares
et confirmares, esse commissas? quod si locus Miloni
datus esset, probasset profecto tibi ipsi, neminem umquam
hominem homini1 cariorem fuisse quam te sibi; nullum se
umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum illa ipsa2
taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse;
tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi carissima
fuisset, consiliis tuis gubernatum; se a te postea defensum
in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae; duos se
habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me
suo. quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset
ista suspicio ut nullo3 evelli posset modo, si denique Italia
a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset
conquietura, ne ipse4 haud dubitans cessisset patria, is qui
ita natus est et5 ita consuevit; te, Magne, tamen ante testaretur6,
quod nunc etiam facit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.