[78]
mandate hoc memoriae, iudices. spero multa
vos liberosque vestros in re publica bona1 esse visuros: in
eis2 singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil
eorum3 vos visuros fuisse. in spem maximam et, quem ad
modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum
annum, hoc4 summo viro consule, compressa hominum licentia,
cupiditatibus confractis5, legibus et iudiciis constitutis,
salutarem civitati fore. num quis igitur est6 tam demens
qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur7?
quid? ea quae tenetis privata atque vestra dominante
homine furioso quod ius perpetuae possessionis8 habere
potuissent?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.