[67]
non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn.
Pompei—te enim1 appello et2 ea voce ut me exaudire3 possis
—tuas4, inquam, suspiciones perhorrescimus. si Milonem
times5, si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum
aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli
conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae
cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae
tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum
armata est6, atque illa omnia in hunc unum constituta7, parata,
intenta sunt, magna in hoc certe8 vis et incredibilis animus
et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem
in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res
publica armata est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.