[13]
hanc vero quaestionem, etsi non
est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavit1;
erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi,
nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi
adferebat ut nova quaestio constitueretur. cuius enim de
illo incesto stupro2 iudicium decernendi senatui potestas esset
erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium
novum constituendum putasse? cur igitur incendium curiae,
oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra
rem publicam senatus factam esse decrevit? quia nulla
vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non
contra rem publicam—
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.