[10]
insidiatori vero et latroni quae
potest inferri iniusta nex? quid comitatus nostri, quid
gladii volunt? quos habere certe non liceret, si uti illis nullo
pacto liceret. est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata
lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex1
natura ipsa adripuimus, hausimus2, expressimus, ad quam
non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si
vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum
aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset
expediendae salutis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.