[9]
sin hoc totidem verbis translatum
caput est quot fuit non modo in Cornelia sed etiam ante
in lege Servilia, per deos immortalis! quid agimus, iudices,
aut quem hunc morem novorum iudiciorum in rem publicam
inducimus? erat enim haec consuetudo nota vobis
quidem omnibus, sed, si usus magister est optimus, mihi
debet esse notissima. accusavi de pecuniis repetundis,
iudex sedi, praetor quaesivi, defendi plurimos; nulla pars
quae aliquam facultatem discendi adferre posset a me afuit.
ita contendo, neminem umquam '“Qvo ea pecvnia pervenisset”'
causam dixisse qui in aestimandis litibus
appellatus non esset. in litibus autem nemo appellabatur
nisi ex testium dictis aut tabulis privatorum aut rationibus
civitatum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.