[22]
at dioecetes fuit regius. et quidem in custodia etiam
fuit regia et vis vitae eius adlata paene est; multa praeterea
quae libido regis, quae necessitas coegit perferre, pertulit.
quarum omnium rerum una reprehensio est quod regnum
intrarit, quod potestati se regis commiserit. verum si
quaerimus, stulte. quid enim stultius quam equitem
Romanum ex hac urbe, huius, inquam, rei publicae civem,
quae est una maxime et fuit semper libera, venire in eum
locum ubi parendum alteri et serviendum sit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.